monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 15
XIII. MANSIO. Et profecti de solitudine Sinai, castra metati sunt in sepulcris concupiscentiae . Tertia decima Mansio, cuius nomen ex interpretatione editum est, apud Hebraeos appellatur CABATORH ATTHAVA. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Iesus baptizatus statim a Spiritu ductus est in desertum, et tentatus a diabolo. Itaque et Israel post familiarem cum Domino sermonem, postquam iuxta montem Sinai commoratus est anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus in solitudinem PHARAN, quae interpretatur, onager, aut feritas, ibique succumbit malae bestiae, fastidiens coelestem panem, et Aegyptiorum carnes desiderans, quando multos subitum voravit incendium; et intercedente Moyse , humum vorax flamma consumpsit. Tunc accipiunt coturnices, et usque ad nauseam ac vomitum devorant. Eliguntur septuaginta Presbyteri; vadunt ad ostium tabernaculi, duo remanent, Heldad et Medad, non imperii negligentes, sed humilitate submissi, dum se honore arbitrantur indignos. Unde et absentes prophetant; saturatoque populo, dum adhuc escae essent in ore eorum, ira Dei ascendit super eos, et occidit pingues eorum, et electos Israel praepedivit : ne ad malum velociter currerent: unde et appellatus est locus, sepulcra concupiscentiae; sive ut in Septuaginta legimus, memoria desiderii. Ex quibus omnibus nos omnes docemur, qui sapientiam dimisimus saecularem, et Aegyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra coelestem Scripturarum panem, nec virulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem mannae cibum quaerere; alioquin si rursus eas voluerimus appetere, vorabimus usque ad nauscam; et statim Domini igne torquebimur, desideriumque nostrum vertetur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.